Canticum Canticorum*

Caput 4: 11

favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
(* Traductions européennes)

Glose

Favus distillans.Superius perlabia,doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur.Favus,mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulae sententiae multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur.Mel et lac sub lingua.GREG.Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est inmelle et lacte:et hocsub lingua,id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua.Odor vestimentorum.Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo praecedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde:Sine intermissione orateI Thess. 5.. Supra nomineunguentorum,infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen praeparantur: Vocabulovestimentorum,facta justorum notantur, quae foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quae per homines fiunt opera,thuricomparantur; quae vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiae membra Dominus sigillatim praedicavit, etiamunguentaquibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quae non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit etvestimenta,id est opera justitiae, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quae vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.